- NARSES
- NARSESPersa natione, Eunuchus Iustiniani Imperatoris, cuius partes, primâ eius contra Persas victoriâ sequutus est, bibliopola prius, deinde ob animi virtutem Quaestor exercitus, Consul et Patriciatus honore auctus, vir religione, ac pietate praeditus. Is in locum Belisarii Ducis in Italiam missus, Gothos binis proeliis superavit, A. C. 552. in posteriore Totilâ ipsô occisô, et ipso in loco, quô Galli olim a Camillo victi. Contra Leutharim dein, et Bucellinum, Germanos, qui in Italiam irruperant, quoque victor. Hunc, cum a Sophia Imperatrice ignominiosis verbis, ut nempe cum mulieribus fila traheret, quod Eunuchus esset, revocaretur,respondisse, se telam orsurum, quam ipsa tam facile retexere non posset, sicque, Longobardos in Italiam vocasse, Paul. Diaconus auctorest, sed, ex Corippo illius saeculi Historico, vegatid Baronius: quietiam illum cundem esse credit, cumeo, adquemptrinas literas 8. Gregorius scripsit, quique, contra Phocaminsurgens, ut Mauritii necem ulcisceretur, ab ipso captus et ustulatus est. Procop. l. 3. de bello Goth. Evagr. l. 4. Niceph. Agathias, Cedrenus, Volaterr. Zonaras, etc. Baron, A. C. 552. 553. 567. 605. et 606. Deco Paulus Varnefridus l. de gestis Longob. 2. c. 3. Hic Narses, inquit, prius quidem Chartularius fuit, deinde propter virtutum merita Patriciatus honorem meruit. Eundem Italioe Exarchum fuisse praeterca, scribit P. Diaconus, in supplem. ad Europ. l. 16. Vetus marmor apud Onuphrium Panvinium: Imperante. Dn. Piissimo. ac. trimphali. Iustiniano. PP. Aug. anno. 38. Narses. Vir. gloriosissmus. ex. Proposito. sacri. palatii. Exconsul. atque. Particius. Post. victoriam. Gothicam. ipsis. ex. eorum. Regibus. celeritate. mirabili. conflictu. publico. superatis. libertate. urbis. Romoe. ac. totius. italioe. restirutâ. pontem. vioe. Salarioe. usque. ad. Aquam. a nefandissimo. Totila. tyranno. destructum. purgato. fluminis. alveo. in meliorem. statum. quam. quondam. fuerat. reformavit. In altera parte pontis hi versus leguntur:Quam bene curvatis directa est semita ponti,Atque interruptum continuatur iter.Calcamus rapidas subiecti gurgitis undas,Et libet iratoe cernere murmur aquoe.Ite igitur faciles per gaudia vestra Quirites.Et Narsio resonans plausus ubique canat.Qui potuit rigidas Gothorum flectere mentes.Hic docuit durum flumina ferre iugum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.